/n. n. 14/ Christiano-Catholicos nominari volunt,
re ipsa tamen et opere Machiavello-Politicos
sese profiteri non exhorrescunt, qui eo etiam
errorum miseri reciderunt, ut nullam prorsus
in orbe regendo providentiam agnoscant divinam,
sed humanam tantummodo, ex qua
originem traxisse sibi plane persuadent opiniones
de Superis atque Inferis, ad concionariam
plebeculam in officio servitioque continendam.
Concidunt, inquam, et pessum feruntur
haereses, quia militantis Ecclesiae fortissimi
heroes ii, quos e Societate Iesu dicimus,
ad illas profligandas excindendasque
omnes animi et corporis adhibent machinationes.
Bella, arma, fulmen illud Christianae
militiae, Bellarminus Reverendus, Cardinalis meritissimus,
minatus est: cuius in haeresibus consternandis
intercidendisque ardorem et robur
cum Augustini zelo et doctrina, cum
Hieronymi fervore et eruditione comparare
non dubitarim. Valentia vero, Becanus, Ducaeus,
Suarez aliique complures eiusdem Sanctissimae
Religionis commilitones quoties pro